Herodes autem Agrippa magis diligebat Gaium, et familiarius adhaerebat ei, unde sibi suscitavit indignationem Tiberii latentem, quam nondum ei indicabat, sed latens odium in corde reservabat. Quadam autem die cum sederet Agrippa in curru suo cum Gaio, levatis manibus in coelum dicebat: Utinam viderem mortem importuni senis, et te dominum totius orbis, qui idoneus es imperare universo orbi! Hoc audivit quispiam, scilicet auriga ipsius Agrippae, qui post aliquot dies cum damno rerum Agrippae aufugiens, captus est et vinculatus. Et dum traheretur ad carcerem, petiit duci ad imperatorem, dicens quia in aure loqueretur ei, quod esset ad ejus utilitatem. Et praesentatus est imperatori, et dixit ei consulto, quia sic optaverat Agrippa mortem ejus, et dominium Gaii. Tiberius autem non multum curabat verba vinculatorum et detrusus est ille in carcerem. Et cum saepe instaret Agrippa, ut judicaretur et occideretur, respondit Tiberius: Frater sufficit tibi, quod vinculatus est, et ita differebat. Quia, ut refert Josephus, in omnibus negotiis suis morosus erat. Unde cum statueret procuratores in provinciis, vix aut nunquam mutabat eos. Et cum saepius quaesitum esset ab eo quare scilicet non mutaret procuratores, respondit se in hoc parcere plebeculae. Scientes enim procuratores se ad modicum habere procurationem, emungunt usque ad sanguinem et tanto dominantur gravius, quanto brevius, et qui recentes superveniunt, dissipant quidquid inveniunt. Quod ostendit eis exemplo cujusdam vulnerati, qui cum jaceret in via, et non amoveret multitudinem muscarum a vulnere superveniens alter putavit, quod hoc omitteret ex imbecillitate, et abegit muscas, quae operuerant vulnus. Ad quem ille: Male fecisti mihi, quia muscae, quas amovisti jam plenae erant sanguine, et parcius molestabant me; quae autem recentes supervenient, acrius pungent me. Sic et procuratores, vel officiales recenter substituti acrius desaeviunt in subditos.